Exortum est regnum Assyriorum anno vicesimo quinto Saruch, proavi Abrahae sub Belo, et cucurrit, ad annum septimum Oziae regis Judae, per annos mille et trecentos; alii quadringentos et duos: per reges triginta septem usque ad Sardanapalum, qui primus pulvinaria adinvenit. Post quem translatum est regnum ad Medos. Regnum autem Sicyoniorum ab anno vigesimo quarto Nachor, avi Abrahae, exortum est, sub Eugialo, alias Egialo, et cucurrit, usque ad annum decimum septimum Heli sacerdotis, et judicis Israel, per annos noningentos septuaginta et unum et per reges triginta et unum usque ad Zeusippum post quem judicaverunt Sicyoniam Sacerdotes Charmi. Sicyonia autem est regio, quae prius Apia, post Peloponensis dicta est. Usque ad Abraham vero jam fuerant in Aegypto quindecim dynastiae. Dynastiam summam potestatem Aegyptii dicunt; a nativitate Abrahae, dynastiam sexdecim obtinuerunt Thebaei, septemdecim Pastores, Reges sic vocati, octodecim Thebaei, vel Thiopolitani, qui et Pharaones, per Reges septemdecim. Variatae quoque sunt dynastiae de generibus quorumdam regum ad alia saepe transeuntes, usque ad Cambysem filium Cyri, sub quo primo per se imperaverunt Aegypto.